- CONVIVIALES Leges
- CONVIVIALES Legesa Convivii praeside, quem talis astragalisque sorte missis electum nonnulli Symposiarcham, alii Regem, alii Magistrum Convivii, Varro Modimperatorem appellat, ferri solitae sunt, de modo bibendi inprimis: vide Plut. Symposiacon l. 1. quaest. 4. Harum meminit Cicero, in Verrem. Iste enim Praetor severus ac diligens, qui populi Rom. legibus numquam paruisset, illis diligenter legibus, quae in poculis ponebantur, obtemperabat. Idem l.de Senectute, me vero et Magisteria delectant a Maioribus instituta et is sermo, qui more Maiorum asummo adhibetur in poculo etc. Aliae fuêre Leges, quae Conviviorum luxui modum posuêre, dequibus supra, in voce Cibariae leges.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.